PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 105r

Facsimile

Similiter maior fit proportio velocitatis epicicli ad velocitatem planete pro distantia DT quam sit proportio velocitatis epicicli ad velocitatem planete in distantia DE quoniam motus longitudinis tanto maior redditur quanto epiciclus augis opposito propinquaverit. Si igitur possibile est quod quantum addit proportio medietatis linee HG ad lineam GT super proportionem medietatis linee BG ad GE tantum addat proporcio velocitatis epicicli ad velocitatem planete in distantia quidem epicicli DT super proportionem velocitatis epicicli ad velocitatem planete planete] i. m. in distantia DE, fit proporcio medietatis linee HG ad lineam GT sicut proportio velocitatis epicicli ad velocitatem planete. Quare tunc punctus G erit locus stationis dum epiciclus a centro mundi distat per lineam DT, qui punctus et antea dum epiciclus esset in longitudine media fuit locus stationis. Variata igitur centri epicicli a centro mundi remotione, locus stationis immutatus mansit, quod intendebam. Verum huius precisionis neglectio haud sensibilem immittet errorem, quare Ptolemei operationem, que tametsi enucleata non est tantum tantum] tamen W quantum satis est comoda, comoda] corr. ex comodam prosequendam censeo.

⟨XII.12⟩ 12. Loco Veneris in orbe signorum proposito quanta possit esse plurima ipsius in eo loco existentis a Sole longitudo vespertina percontari.

Figuram ante oculos positam contemplare, in qua linea ABE per augem ecentrici et eius oppositum incedat, cuius alter terminorum, A scilicet, sit aux, alter vero E oppositum augis. In ea linea punctus D sit centrum mundi, G ecentrici, B vero motus equalis. Epicicli item circulus HT super centro Z describatur, quem contingat linea DT in puncto T. Centrum quoque eius cum tribus punctis B, G, et T continuetur per lineas ZB, ZG, et ZT. Producta BZ in H augem mediam epicicli, denique perpendiculares protrahantur, BM quidem ad GZ, et GK ad DT, itemque GL ad ZT. Querimus itaque dum Venus est in linea DT maxime a loco Solis remota, quanta sit eius longitudo vespertina. Superioribus autem passibus locus augis ecentrici Veneris dabatur cognitus, et nunc quidem locus stelle huius scitus supponitur. Quamobrem angulus ADT invenietur notus. Unde proportio GD, ecentricitatis scilicet, ad lineam GK equalem LT non ignorabitur. Erat autem utraque linearum DG et ZT respectu semidiametri ecentrici nota. Quare LT respectu eodem cognita veniet. Residua quoque ZL ad lineam GZ semidiametrum ecentrici mensurata erit. Trianguli igitur ZGL duo latera ZG et ZL nota sunt et angulus L rectus. Quare angulus eius ZGL notus erit. Iam igitur totus angulus DGZ ex tribus constat angulis notis, angulo scilicet ZGL iam noto, angulo LGK recto, et angulo DGK cognito propter angulum GDK prius notum et K rectum; quare ipse cognitus veniet reliquusque de duobus rectis angulus, videlicet BGZ. Et ob hoc utraque linearum BM et MG linee BG commensurabuntur. Que quidem linea BG respectu GZ semidiametrici semidiametrici] semidyametri W ecentrici nota est;