PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 83r

Facsimile

Decimus incipit.

⟨X.1⟩ Diameter ecentrici Veneris per longitudinem longiorem eius atque propiorem transiens quibus in punctis eclipticam secet experiri.

Non aliter quam in Mercurio illud investigandum est. Considerabimus enim duo loca Solis media, Venere maximas et inter se equales a loco Solis medio longitudines contrarias habente. Nam punctus inter hec loca Solis medians cum puncto sibi diametraliter opposito erunt quos querimus. In anno autem 16mo Adriani 21 diebus mensis Formuthem octavi transactis, consideravit Taion, ut refert Ptolemeus, stellam Veneris iam in maxima longitudine vespertina vespertina] spelled vesperitina a loco Solis medio constitutam, et videbatur precedere mediam Pliadum quantitate longitudinis Pliadum. Fuit itaque secundum numerationem Ptolemei Venus in uno gradu et 30 minutis Tauri. Solis autem locus medius tunc erat in 14 partibus et 15 minutis Piscium. Quare longitudo vespertina maior erat 47 partium et 15 minutorum. Deinde in anno quarto Anthonini 11 diebus mensis Thoth transactis in mane diei 12mi, Ptolemeus consideravit stellam Veneris distantem a stella fixa que est in genu sinistro Gemini Sequentis per quartam partem gradus fere versus orientem et septentrionem. Fuit ergo locus Veneris in 18 partibus et 30 minutis Geminorum. Solis autem locus medius tunc erat in 5 gradibus et 45 minutis Leonis. Quare longitudo matutina fuit maxima 47 graduum et 15 minutorum. Dum autem arcum duobus Solis mediis locis interceptum dimidiabimus, ad finem 25ti gradus Tauri perveniemus. Quare longitudo longior et propior in 25 gradu Tauri et 25to Scorpionis erunt, quod investigavimus.

Idem per alias duas confirmabimus consideraciones. Taion ille in anno quarto Adriani 19 diebus mensis Athus tercii transactis in mane diei 20mi consideravit Venerem distantem a stella fixa que est in extremitate ale meridiane Virginis secundum quantitatem longitudinis Pliadum, dempto fortasse arcu cui ipsamet stella Veneris subtenditur. Videbatur autem Venus versus meridiem distare a dicta stella secundum quantitatem diametri lunaris. Et quia secundum numerationem Ptolemei hec stella in [in] quarto anno Adriani fuit in 28 gradibus et 50 minutis Leonis, si addiderimus quantitatem longitudinis Pliadum, scilicet unum gradum et 30 minuta, veniet locus Veneris ad 20 minuta primi gradus Virginis. Sol autem medio cursu suo erat in 17 gradibus et 52 minutis Libre. Quare longitudo maior matutina fuit 47 gradus et 32 minuta. Deinde in anno 21o Adriani nona die mensis Mesor sexti hora vespertina, consideravit Ptolemeus Venerem apud stellam 26tam Aquarii eam, scilicet que septentrionalis est in parvo quadrilatero quod circa primam insinuationem aque est. Et videbatur precedere eam in duabus quintis unius gradus. Apparuit etiam Venus tunc scintillans admodum. Huius autem stelle fixe locus fuit in 20 gradibus Aquarii secundum computacionem Ptolemei. Quare locus Veneris verus fuit in 19 gradibus