medietate et quarta diei fere. Annum vero vocat tempus more suo quo Sol ad punctum equinoctii seu solsticii revertitur. In tempore autem dicto Saturnus habet revolutiones longitudinis duas et ultra has gradum unum et duas tertias et medietatem decime unius gradus. Iupiter habet 65 reditiones diversitatis in 71 annis solaribus, demptis 4 diebus, medietate et tertia et 15a parte diei fere; revolutiones autem longitudinis 6, demptis 4 gradibus et medietate et tercia unius gradus. Mars habet revolutiones diversitatis 37 in 79 annis solaribus et tribus diebus et sexta diei et parte decima diei fere, et revolutiones longitudinis 42 et gradus tres et sextam unius. In his tribus numeris numeris] corr. in numerus revolucionum in longitudine cum numero revolutionum in diversitate simul iuncti equales sunt numero revolutionum Solis. Venus habet quinque revolutiones diversitatis in 8 annis solaribus, demptis duobus diebus et quarta diei et parte 20a diei fere; revoluciones vero longitudinis tot quot Sol, scilicet 8, demptis duobus gradibus et quarta unius. Mercurius habet 145 revolutiones diversitatis in 46 annis solaribus et die uno et parte 30a diei fere, et revolutiones longitudinis 46, quot Sol, et partem unam.
⟨IX.5⟩ 5. Medios motus quinque stellarum errantium ad singulas temporum dimensiones elicere.
Numerum annorum solarium quibus sue respondeant revolutiones diversitatis in dies converte, quibus adde dies qui ultra integros annos superfluunt cum fractionibus si addendi sunt aut minue si minuendi. Numerum etiam revolutionum huius temporis in 360 partes multiplica, et productum divide per numerum dierum iam habitum cum fractionibus suis. Et exibit motus diversitatis medius uni diei naturali respondens. Huius ad medium motum Solis in die differentia in tribus superioribus est motus medius in longitudine uni diei correspondens. Invenit itaque Ptolemeus quantitates quantitates] corr. ex quantitas mediorum motuum in his quinque planetis, prout in hac tabella vides, ex qua facile est ad singula tempora medios motus calculare.
Medii motus longitudinis in die
gradus minuta 2a 3a 4a 5a 6a
Saturni 0 2 0 33 31 28 51
Iovis 0 4 59 14 26 46 31
Martis 0 31 26 36 53 51 33
Veneris 0 59 8 17 13 12 31
Mercurii 0 59 8 17 13 12 31
Medii motus diversitatis in die
gradus minuta 2a 3a 4a 5a 6a
Saturni 0 57 7 43 41 43 40
Iovis 0 54 9 2 46 26
Martis 0 27 41 40 19 20 58
Veneris 0 36 59 25 53 11 28
Mercurii 3 6 24 6 59 35 50