PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 53v

Facsimile

latitudinis maior est arcu LDK et minor FDE. Possibile est igitur quod si nunc motus latitudinis sit in termino ecliptico, quod post sex menses iterum cadat in terminum eclipticum Solemque in sex mensibus bis eclipsari. Item in lunaribus eclipsibus fient arcus terminorum 15 gradus 12 minuta. Quare tam EBF quam LDK fient fient] fiet W 149 gradus 36 minuta. Erit igitur motus argumenti latitudinis dictus utroque horum maior, minor tamen arcu KBL aut FDE. Patebit itaque verum esse quod dicit propositio.

⟨VI.10⟩ 10. Lunam in quinque mensibus bis eclipsari est possibile, cumque id accidit, necesse est ut in ambabus eclipsibus versus eandem partem porrigantur tenebre.

Sit enim ut in his quinque mensibus Sol vadat a longitudine media sui ecentrici per propiorem versus alteram longitudinem mediam, eritque tunc motus Solis velox; Luna autem in epiciclo ultra integras revolutiones perficiat motum per partem epicicli superiorem ubi tarda cursu existit. Fient igitur hii quinque menses maiores in quibus Sol movetur motu suo maiore et Luna minore. Medius ⟨motus⟩ motus] not in witnesses Solis et Lune in quinque mensibus mediis abiectis revolucionibus fiet 145 gradus 32 minuta. Et sumamus ut longitudo propior Solis dividat hunc per equa. Addet igitur super medium cursum equatio Solis hinc inde sumpta 4 gradus 38 minuta. Motus autem Lune in epiciclo in 5 mensibus est 129 gradus 5 minuta. Hunc quoque per equa dividat longitudo longior epicicli. Minuet igitur ex medio cursu equatio hinc inde sumpta 8 gradus 40 minuta. In tempore itaque 5 mensium illorum quod Sol sit velox, Luna autem tarda cursu, precedet Sol Lunam in 13 gradibus 18 minutis; hoc est verus motus Solis maior est vero motu Lune in hac quantitate. Sed dum Luna id perambulat donec Solem consequatur, Sol duodecimam huius movetur, que est 1 gradus 6 minuta. Hec duodecima si addatur super 4 gradus 38 minuta, que fuerunt differentia veri motus Solis et medii, provenient 5 gradus 44 minuta, scilicet quantum 5 menses maiores addunt super 5 menses medios. Oportet enim in talibus disposicionibus primam harum oppositionum verarum precessisse mediam tanto tempore quanto ultima harum mediam sequitur. sequitur] perhaps sequetur Constat autem quod differentia locorum applicacionum, veri quidem in vera et medii in media, fere equalis est differentie argumentorum latitudinis veri in vera et medii in media. Quare differentia argumentorum latitudinis veri et medii in predictis quinque mensibus erit fere 5 graduum 44 minutorum. Sed argumentum latitudinis in 5 mensibus mediis est 153 gradus 21 minuta, ideoque argumentum verum latitudinis in 5 veris mensibus lunaribus est 159 gradus 5 minuta. Termini denique ecliptici lunares Luna existente in longitudine media epicicli sunt 11 gradus et 30 minuta. Tunc enim agregatum semidiametrorum Lune et umbre est gradus unus propterea quod Luna in auge epicicli existente in applicacionibus tale agregatum sit 56 minuta 24 secunda, sed in propiori longitudine epicicli sit 1 gradus, 3 minuta, 36 secunda. Respice modo figuram premisse. Fiet iam uterque arcuum EF et LK 157 gradus, ideo minor argumento vero latitudinis in 5 mensibus maioribus per 2 gradus 5 minuta. Si igitur hic motus latitudinis ab E per unum gradum in arcu AE ceperit et finierit in arcu FG per unum gradum fere ab F, possibile est ut in utraque fiat eclipsis Lune. Sic etiam