PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 48r

Facsimile

1 gradus 19 minuta. Quarti termini sunt Luna in opposito augis ecentrici et epicicli existente; tuncque fuit omnium maxima 1 gradus 43 minuta. KD in primo termino fuit 64 partes 10 minuta; in secundo habet partes 53 50 minuta; in tertio 43 partes 53 minuta; in quarto 33 partes 33 minuta.

Deinde ut ex his quoque cognosci possit diversitas aspectus in circulo altitudinis Luna extra hos quatuor terminos existente, subtili processit compendio. Et primo quasi centrum epicicli Lune sit in auge ecentrici ut in figura, EZ sit 60 partes quibus EA semidiameter epicicli est 5 et 15 minuta. Sit distantia Lune ab auge epicicli, scilicet AB, 60 gradus aut alius arcus. Erit igitur proportio EB ad BH et HE nota propter angulum H rectum et arcum AB notum. Ex ZH et HB nota fiet ZB. Excessus igitur ZA super ZB est 2 partes 27 27] 30 W minuta notus. Sed tota AD est 10 partes 30 minuta. Si itaque tota AD fieret 60 minuta proportionalia, fieret hoc loco excessus ZA super ZB 14 minuta fere. Hec minuta proportionalia scribantur in directo 30 gradus quod postea cum centrum epicicli fuerit in auge ecentrici et Luna inter augem epicicli et oppositum eius, intrabimus tabulam cum argumento dimidiato, et secundum proportionem minutorum proportionalium inter primum et secundum terminum ad 60, summemus partem proportionalem de differentia diversitatum primi et secundi termini, et eam addemus diversitati aspectus termini primi. Et proveniet nobis diversitas aspectus ad locum Lune in epiciclo quesita. Similiter fient minuta proportionalia inter tertium et quartum terminum, quasi centrum epicicli E sit in opposito augis ecentrici. Et tunc ZE ad EA proportio erit ut 60 ad 8, et ita supposita supposita] supposito W AB 60 graduum fiet excessus ZA super ZB 3 partes 37 minuta. Sed AD est 16, que si fiant 60 minuta proportionalia, fiet excessus propositus 13 minuta 33 secunda, que loco suo scribantur. Et cum centrum epicicli fuerit in opposito augis ecentrici et Luna inter augem et oppositum augis epicicli, intrabimus cum argumento dimidiato, et secundum proportionem minutorum proporcionalium tercii et quarti termini ad 60, summemus partem proporcionalem de differentia diversitatum aspectuum tercii et quarti termini. Et eam addemus diversitati aspectus termini tercii, et exibit diversitas aspectus ad locum Lune in epiciclo quesita.

Sit preterea ecentricus ABG super centro E, et centrum terre sit Z. Locus centri epicicli sit B. Angulus AZB 60 gradus, qui sit dum elongatio Lune a Sole media sit 30 gradus. Fiet igitur ZA 60 et ZB 54 partes 3 minuta, ZG 39 partes 22 minuta, excessus ZA super ZG 20 partes 38 minuta, excessus ZA super ZB 5 partes 57 minuta. Si igitur 20 partes 38 minuta fiant 60 minuta proporcionalia, fiet excessus ZA super ZB 17 minuta 14 secunda, que in directo 30 graduum scribantur in tabula minutorum proportionalium. Et sic perfecta sunt triplitia minuta proportionalia post quatuorum quatuorum] quatuor W terminorum diversitates. Quotiens itaque Luna non fuerit in auge ecentrici vel epicicli, equabis primo diversitatem aspectus eius per primum et secundum modos, deinde per tertium et quartum terminum; et differentiam harum harum] corr. ex horum nota. Deinde intrabis tabulam cum elongatione media Solis et Lune, et accipies ultima minuta proportionalia, secundum quorum proportionem ad 60 accipe partem proporcionalem de differentia notata, quam adde diversitati aspectus equate ex primo et secundo termino. Et proveniet diversitas aspectus Lune in circulo altitudinis quesita ad locum Lune in ecentrico et epiciclo.