PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 66r

Facsimile

circulorum magnorum, que sint ZBG, ZAL, ZCM. Dico quod arcus GL notus fiat et ob hoc distantia stelle a principio Arietis. Est enim arcus GM ex ypothesi cognitus, qui cum determinet quantitatem anguli GZM, erit ipse angulus GZM inventus. Cum autem triangulus BZC latera omnia scita habeat et angulum Z iam notum, erit ipsius angulus CBZ notus. Item trianguli ABC omnia latera ypothesis nota reddit. Quare et angulus eius ABC cognitus, quem si ex angulo CBZ noto dempseris, manebit angulus ABZ scitus. Duo autem latera AB et BZ nota sunt, quare angulus AZB notus erit et arcus AZ similiter. Sic igitur arcus GL elicitus est quoniam ipse quantitatem anguli AZB determinat. Locus autem stelle B in ecliptica ex ypothesi scitur. Unde locus stelle A non ignorabitur. Arcum vero AZ iam notum ex quadrante si proieceris, relictum habebis latitudinis arcum AL non ignotum, quod intendebamus. Alios figurationum modos, quandoquidem propter dicta faciles sunt, missos fatio. fatio] i.e. ‘facio’ Tandem corolarium si libet inferas magnum. Si universe stelle scitas habuerint inter se distantias, due vero dumtaxat longitudine et latitudine constiterint, reliquas cunctas quantum ab Arietis distent initio quantumque ab ecliptica versus alterum removeantur polorum cognitas fieri necesse est.

Finis septimi.

⟨VIII⟩ ⟨Liber VIII⟩